monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > 'Goliath' in 'Sermones, p2, 78'
Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXXVII. IN FESTO SANCTI ANDREAE APOSTOLI SERMO UNICUS. <<<    

LXXVIII. IN FESTO SANCTI STEPHANI PROTOMARTYRIS SERMO PRIMUS.

1  « Auditum audivimus a Domino, et legatum misit ad gentes. 2  Surgite, et consurgamus adversum Edom in praelium (Abd. I, 1). 3  » Sicut non satiatur oculus visu, nec auris auditu, ita nec nos satiari possumus, audiendo quae scripta sunt de Domino, considerando quibus modis nos aedificet et instruat, et contra noxia erigat. 4  Audistis enim hic verba Spiritus sancti in Abdia propheta loquentis de duce et rege nostro, cuius sermonibus ut maior fides addatur, et reverentia adhibeatur; iungens enim se aliis prophetis, qui de abditis consiliorum Dei hauserunt, auditum a Domino se audivisse dicit; qui oculos aperit interiores, et aures reserat ad percipiendum secreta consilii sui, aperit etiam os, ut loquatur verbum bonum. 5  Unde Apostolus: « Ut detur mihi, inquit, sermo in apertione oris mei (Ephes. VI, 19). 6  » Elisaeus quoque oculorum apertionem in libro Regum a Domino postulat, dicens: « Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat quia plures nobiscum sunt, [quam cum ipsis] (IV Reg. VI, 17). 7  » Item in eodem libro, aurium et oculorum apertio a Domino dari perhibetur, ut legitur: Dominus aperiet mihi aures, ut « aperuit oculos Agar, et vidit puteum aquae vivae (Gen. XXI, 19). 8  » Constat ergo quia nec aures aperiuntur ad audienda bona, nec ad intelligenda salubria, nec os ad loquendum coelestia, nisi a Deo. 9  Nam et Propheta ait: « Inclina cor meum, Deus, in testimonia tua, et non in avaritiam (Psal. CXVIII, 36). 10  » Eorum vero qui iniqua cogitant et loquuntur, oculos, auresque et ora laxat diabolus, sicut oculos et aures Iudae aperuit Satanas, quando intravit in illum, et immisit in cor eius, ut traderet Dominum. 11  Os etiam aperuit, ut loqueretur cum Pharisaeis quomodo eum traderet, accepta pecunia. 12  Eorum ergo qui verba Dei loquuntur, Deus os aperit. 13  Eorum vero qui non Dei verba loquuntur, sed scurrilitates et turpitudines, diabolus os aperit. 14  Item eorum qui vana audientes recipiunt ea, contra legem quae dicit: Non recipies auditum vanum, et qui auditum a veritate avertunt, ad fabulas autem convertuntur, aures aperit diabolus. 15  Tales a Domino audiri nequeunt, secundum illud: « Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Ioan. VIII, 47). 16  » De talibus dicit Isaias: « Incrassatum est cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne quando oculis suis videant, et auribus audiant (Isa. VI, 9; Matth. XIII, 14). 17  » Et Psalmista: « Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas (Psal. LVII, 5). 18  » Et item: « Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi (Psal LXXX, 12). 19  » Eorum qui avertunt aures, ne vocem sanguinis audiant, et eorum qui arcana Dei audiunt cum Apostolo qui raptus est usque ad tertium polum [f. coelum], et audiunt arcana verba, quae non licet homini loqui, aures aperit, sicut servi sui Abdiae aperuit aures, ut auditum audiret a Domino, ut cum David dicere possit: « Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). 20  » Quid vero audierit a Domino, consequenter aperit; rem utique grandem audivit, scilicet, quod: Legatum misit Dominus ad gentes. 21  Hic est legatus qui per Ieremiam ait: « Auditum audivi a Domino, et legatus missus sum. 22  Congregamini, et venite contra Idumaeam, et consurgamus in praelium (Ier. XLIII, 14). 23  » Ecce et ipse legatus auditum audivit a Domino; aliter enim non venisset, nisi in voluntate Patris ita praefixum cognovisset, cuius cum eo est una voluntas, sicut una est maiestas et potestas. 24  Audisse autem ab eo se dicit, quia non Pater a Filio, sed Filius a Patre est, et ab eo habet quidquid habet. 25  Auditum ergo audivit a Patre, cuius consiliarius est: « Nemo enim novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare; et nemo novit Filium nisi Pater, et cui Pater voluerit revelare (Luc. X, 22). 26  » Filius namque et se et Patrem revelat. 27  Unde et splendor gloriae dicitur, quia homo factus Patrem declaravit, ut radius solem, iuxta illud: « Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Ioan. XVII, 6). 28  » Et iterum: « Ego te clarificavi super terram (ibid. 4). 29  » Dignissimus atque mirabilis est iste legatus; pulchritudine namque praecellit, sapientia praeeminet, virtute praestat universis. 30  Est enim speciosus prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3); » quia a peccato [supp. immunis], et gratiarum venustate specialiter insignis; sed quia non sufficit pulchritudo ad consummationem sine sapientia et eloquentia, de eo legitur, quia « diffusa est gratia in labiis eius (ibid.); » eo enim loquente gratiam reconciliationis accepit. 31  Sed item quia species et eloquentia perfectum non faciunt legatum sine bellandi strenuitate, ad bella quoque doctissimus ostenditur, cum subditur: « Accingere gladio tuo super fomur tuum, potentissime (ibid. 4). 32  » Et iterum: « Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent in corda inimicorum regis (ibid. 6). 33  » Gladium iste legatus habet et sagittas, ut de vicino et de longinquo hostes feriat. 34  Sagittas enim eminus in adversarios iaculatur, gladio de prope eos cecidit. 35  Inde est enim gladius et sagitta. 36  Hic est gladius bis acutus, utroque Testamento incidens; hinc carnalia, inde spiritualia amputat vitia. 37  Legatus iste potentissimus est homo Christus Iesus, qui a Patre missus est ad gentes, qui etiam sua praesentia prius venit ad oves quae perierunt domus Israel; deinde in apostolis transivit ad gentes. 38  Sed ibi sensit aquam contradictionis, eo quod suos hortatur milites ad pugnam, dicens: « Surgite, congregamini, et venite contra Idumaeam, et consurgamus in praelium adversus eam (Ier. XLIX, 14). 39  » Sapiens et potens legatos suos alloquitur, et hortatur duces itineris sui equitatus. 40  Habet enim equitatum et equos; unde: « Equitatus tuus salus. 41  » Et item: « Qui ascendes super equos tuos (Habac. III, 8). 42  » Hortatur ergo suos, luctam eis imminere videns. 43  Surgite, quasi, qui dormitis in pace. 44  Surgite ad pressuras, ne timeatis inire gravem pugnam, et ne solliciti sitis: me primum habebitis in aciem. 45  Ego qui apparui Iosue tenens gladium, cui dixi: Non te deseram, neque derelinquam. 46  Et qui Amalech in crucis meae vexillo, Moyse pugnante, superavi, ero vobiscum, pro vobis ego pugnabo. 47  Ecce fortis et invincibilis Samson, qui mandibula asini catervas hominum stravit, id est gladio spiritus, quod est verbum Dei, corda apostolorum percussit, ut sub eo caderent humiliati. 48  Samson quippe sol eorum interpretatur. 49  Hic est Christus sol iustitiae, et sanitas in pennis eius, de quo mali in libro Sapientiae: « Erravimus a via veritatis, et sol iustitiae non illuxit nobis (Sap. V, 6). 50  » Hic est Samson ille, qui cum iret uxorem ducere de alienigenis, occurrit leo superveniens; sed dissipavit eum ut haedum caprarum; cumque rediret, invenit favum mellis in ore leonis mortui, et dixit quasi in proverbium: « De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo (Iud. XIV, 5). 51  » Samson noster, id est Christus, ivit uxorem ducere de alienigenis, cum, relicta domo sua et haereditate dimissa, in apostolis transivit ad gentes, sicut per Ieremiam ait: « Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam (Ier. XII, 7); » cui occurrit leo fremens, id est populus gentium contradicens, et subsannando inquiens: Qui sunt isti annuntiatores novorum daemoniorum? Quaenam sunt portenta quae nobis commendant? Nescio quem mortuum praedicant nobis Deum. 52  Sed dissipavit eum Samson noster ut haedum caprarum, id est in quantum erat haedus caprarum, id est languidus peccator. 53  Haedus enim, quia in lege pro peccato offerebatur, populum gentium deliciis languidum significat. 54  Dissipatus est ergo leo sicut haedus cum foeditate vitiorum, ac saevitia contradicentium deposita peccator ille populus iustificatus est, secundum illud: Converte impium, et non erit; et in ore illius leonis iam mortui peccato, viventis autem Deo, dulcedo vel favus invenitur, id est, divinorum dulcedo eloquiorum, quae fidei palato sunt super mel et favum. 55  Talem enim decebat summi Regis legatum, cuius mira species, inaestimabilis virtus, ineffabilis sapientia, qui non inconsiderate ac dissolute ad bellum procedit, sed suos in unum colligit, ut hostium cuneos facilius dirumpat, dicens suis: « Congregamini, et venite contra Idumaeam in praelium (Ier. XLIX, 14); » cum suis congregatis in praelium vadit, de quibus in Evangelio ait: « Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum (Matth. XVIII, 20). 56  » Si enim Deus pro nobis, quis contra nos stare potest? Caput ergo cum membris ad certamen properat. 57  Totus Christus pugnat velut dux aciei; sequuntur membra, imitantes eius vestigia, ad quem homo vel exercitus sciens non posse persistere in certamine sine eius auxilio, clamat: « Apprehende arma et et scutum, et exsurge in adiutorium mihi (Psal. XXXIV, 2). 58  » In scuto, protectio bonae eius voluntatis intelligitur; arma autem eius nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis, nobis utens velut armis ad bellandum [I. debellandos] hostes. 59  Gravis est igitur congressus, quem tanta deliberatione, tam diligenti provisione init totus Christus. 60  Consurgit enim in praelium adversus Edom. 61  Trinomius fuit. 62  Exauditus est Seir et Edom, qui interpretatur sanguineus, vel terrenus, per quem omnis contradicentium conspiratio intelligitur. 63  Est enim nobis rebellio a carne, ab hoste visibili et invisibili. 64  Unde Apostolus ait: « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem tantum (Ephes. VI, 12), » id est contra homines, qui visibiles sunt et fragiles, vel contra vitia, quae ex carne oriuntur sed adversus principes et potestates, rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae. 65  Adversus tales nobis est lucta, contra quos habemus perpetuam inimicitiam, quia etiam quos patimur homines importunos quos Apostolus vocat, illi faciunt; instigant enim et inflammant eos, et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt; sicut enim [eos,] qui lux sunt, Christus gubernat et regit, sic eos, qui tenebrae sunt, ad omne malum diabolus praecipitat et instigat. 66  Non ergo contra hominem malum, imo pro illo, sed contra diabolum, qui cum illo operatur, et in illo oremus, et quidquid possumus faciamus, ut diabolus expellatur, et angeli eius, et homines [ab eis] liberentur. 67  Ipsi enim daemones pugnant, quasi equites in equis, et [in] hominibus. 68  Equites ergo occidamus, ut equos possideamus. 69  Davidicam ergo armaturam pugnaturi non omittamus, ut sicut ille triumphalem gloriam victo superbo Goliath est adeptus, ita et contra hos expugnatis principibus et potestatibus, puerum David, id est Christum, qui est manu fortis, et visu desiderabilis, in quem etiam desiderant angeli prospicere, gloriam triumphi, tanquam legitime certantes obtineamus. David enim in libro Regum (I Reg. XVII), humilis ac pusillus statura, contra magnum et superbum Goliam dimicavit, reiectis Saul armis, quia nimis gravia erant. 70  Assumpit vero quinque lapides de torrente, quos posuit in peram pastoralem, ubi lac mulgere solebat, tulitque fundam in manu sua, et sic armatus processit adversus Philisthaeum. 71  Tres lapides adversus eum proiecit, uno eum percussit et deiecit, et currens super eum proprio gladio caput eius abscidit. 72  David iste totus Christus est; Goliath superbus diabolus est; superbus, quia magnus in oculis suis, adversus quem martyres sancti congressuri arma Saul abiiciunt, dum omnia carnalia, atque terrena contemnunt, ipsamque carnalem velut fundam in manibus impiorum tradunt, non timentes « eos qui occidunt corpus, sed eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28). 73  » Assumunt autem fundam in manu, id est fidem in opere, quia « fides sine operibus mortua est (Iac. II, 26), » et quinque lapides de torrente mittunt in peram, et in vas pastorale, ubi lac mulgebatur; lapides quinque, lex [enim] est in quinque libris Moysi disposita. 74  Torrens eos insinuat qui mundum labentem ac transeuntem insequuntur et amant, quibus lex est inutilis et supervacua, quia ea, per quam lex impletur, carent gratia. 75  Plenitudo ergo legis est charitas, quae in vase pastorali intelligitur, qua Deum toto corde et proximum sicut nos diligimus. 76  Tres lapides misit, et uno stravit, quia fide Trinitatis et unitatis hostes superantur. 77  In fronte percussit, quia videlicet in ea signum Christi, id est Tau in fronte non habuit, quo « super frontem virorum, » ut ait Ezechiel (IX), « gementium et dolentium » signato liberantur ipsi ab angelo vindictae ministro, a quo occiduntur qui carent hoc signo. 78  Talibus armis sancti Dei muniti adversus hostes agonizant, eosque expugnant, sicut iste protomartyr Stephanus, cuius triumphalis passionis festivitas hodie celebratur. 79  Habuit quidem fundam in manu, id est fidem per dilectionem operantem; qui cum aliis septem diaconis ab apostolis fuit electus mensis ministrare. Habuit pastoralem [peram,] id est Dei et proximi charitatem, qui in ipsa passione pro persequentibus orabat, dicens: « Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). 80  » Habuit ergo latitudinem charitatis, quam usque ad inimicos diligendos extendit. 81  Habuit et altitudinem, quia Deum in praemium postulavit dicens: « Suscipe, Domine, spiritum meum (ibid., 58). 82  » Habuit et longitudinem in charitate, quia in ea perseveravit usque in finem, unde meruit coelos apertos videre et Iesum stantem a dextris virtutis Dei. 83  Quod alibi legitur sedere [Christum] ad dexteram Patris, non hac diversitate verborum localis passionis insinuatur varietas; sed dum sedere legitur, cuius [huius] quies et regnum intimatur, cum vero stare, eius patrocinium commendatur. 84  Vidit ergo eum stantem, quia in passione eum habuit adiutorem. 85  Si igitur hostes expugnare volumus, si coelos apertos et Iesum stantem a dextris virtutis Dei, praescriptas teneamus armaturas, habentes fundam in manu, id est fidem in operibus, et quinque lapides in pera pastorali, omnia ad regnum charitatis referentes, nihil propter gloriam mundialem, vel intuitu terrenae rei facientes, dilatemus charitatem usque ad inimicos [diligendos,] plus eorum dolentes flagitia, quam nostra flagella; plus de eorum tabescentes impietate, quam de nostra passione ac morte, atque ita adversus rectores tenebrarum procedamus legitime certantes. 86  Hoc est unum praelium; alterum cuique in semetipso [est] ubi pugnat contra carnem, et hoc grave bellum est et molestius, in quo quisquis exstiterit, invisibiles inimicos, id est principes mundi separabit, quibus victis, [eos] qui sunt principes malitiae tunc facile poterimus superare, id est omnes eorum ministros. 87  Superato enim principe, exercitus facile fugatur. 88  Holoferno principe militiae interempto multitudinem exercituum in fugam versam, et a Iudaeis superatam legimus (Iudith XV.) Exemplo huius agonistae, huius fortis Dei athletae, nos praeeunte forti legato surgamus in praelium adversus Edom, scilicet adversus carnem, adversus principes tenebrarum. 89  Tres lapides de pera pastorali contra furorem lapidantium cum bono protomartyre mittentes, ut congregationem malorum, a qua requiretur omnis sanguis iustus, qui effusus est a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae occisi inter templum et altare, cum Ieremia dispergamus, et evellamus, et plantemus, atque aedificemus, ut sic eradicata plantatione, quam non plantavit Pater coelestis, generatio rectorum aedificetur, qua ad domum coelestem, in qua sunt divitiae et gloria expugnata [f. aeterna], cum Deo pervenire mereamur. 90  Quod nobis praestet Deus qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. 91  Amen.



Hildebertus Cenomanensis, Sermones, SERMONES DE SANCTIS, , LXXVII. IN FESTO SANCTI ANDREAE APOSTOLI SERMO UNICUS. <<<    
monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > 'Goliath' in 'Sermones, p2, 78'